- FORUM Aleatorium
- FORUM Aleatoriumoccurrit apud Suet. iterum Aug. c. 71. Lusimus enimper omnes dies, Forumqueve aleatorium calfecimus. Nempe in plerisque urbibus inter loca Aedilem metuentia fuit is, quo convenire soliti Aleatores: quem Cic. ludum talarium, Quitilian. ludum talarem, Aug. Forum Aleatorium vocat. Forum enim dicitur locus omnis, concursu negotiantium celebris: ubicumque proin conveniebatur aleae causâ, bis Forum Aleatorium erat, non in foro tantum; etsi ibi quoqueve alea exerceri solita, sed non nisi ab hominibus perditis et profligatis, qui omnem existimationis suae curam posuislent. Cic Philippica 2. Hominem omnium nequissimum, qui non dubitaret vel in Foro aleâ ludere, lege quae est de aleâ condemnatum, qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur? E quibus apparet, grave flagitium Romae censitum fuisle, aleâ in foro ludere. Unde Augusti verba non sic accipienda, quasi ille in Foro lusisset, sed ita locutus videtur, ad declarandum suum in ludendo studium et eorum, qui non parvo numero festi celebrandi gratiâ ad illum convenerant. Quare addit, forum calefecimus, venustissimâ translatione etc. Is. Casaub. ad l. vide quoqueve supra, ubi de Alea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.